- PARENTALIA
- PARENTALIAerant sacra funesta; quae fiebant ab antiquis in honorem mortuorum, a parentando, quod parentibus iusta celebare significat, licet etiam transferatur ad alios. In his fieri solebant προσκλησεις τῆς νεκρων, evocationes mortuorum. Aderant propinqui: qui parentes ob defunctum consolabantur. Latini etiam, inquit Fungerus in Etymol. feralia nominârunt, a ferendis epulis, vel a feriendis pecudibus. Ovid. l. 2. Fastor. v. 543. originem aperit Latinorum respectu,Hunc morem Aeneas, pietatis idoneus auctor,Attulit in terras, iuste Latine, tuas.Ille Patris Genio sollennia dona ferebat,Hinc populi ritus edidicêre novos.Nic. Lloydius. Apud Romanos, peractis ad sepulchrum iustis, convivia domi apparabantur, ad quae amici et cognati convocabantur. Senibus etiam cena funebris exhiberi solebat, quae Silicernium dicebatur: Imo et populo interdum, aut ad minimum eruda caro distribuebatur, quod Viscerationem vocabant. Denicales inde Feriae celebrabantur, cum hominis mortui causâ familia purgabatur: Erant enim Exverrae, purgatio quaedam domus, ex qua mortuus ad sepulturam ferebatur, quae per everriatorem, certo scoparum genere adhibitô, fiebat. Edebantur etiam nonnumquam in honorem defunctorum Ludi Funebres dicti, de quibus suô locô: Et cum nonnulli essent, qui defiderium suorum minus ferre possent, tertium, septimum, nonum, quidam etiam vicesimum, tricesimum et quadragesimum, non sine quadam numerorum Religione, dies defunctorum Manibus et memoriae statuebant: unde Parentationes, Feralia, Novendialia, Decennalia, Vicennalia, Tricennalia etc. originem traxerunt; quae omnia tum lacte et vinô, tum sertis et floribus, tum aliis rebus antiquitus celebrabantur, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 39. Integerde hoc ritu Ovidii locus sic habet Fastor. l. 2. v. 533.Est honor et tumulis. Animas placare paternas;Parvaque in exstinctas munera ferre pyras.Parva petunt manes: pietas pro divite grata estMunere; Non avidos Styx habet ima Deos.Tegula porrectis satis est velata coronis;Et sparsae fruges, parvaque minca salis:Inque mero mollita Ceres, violaeque solutae:Haec habeat mediâ testa relicta viâ.Nec maiora veto. Sed et his placabilis umbra est.Adde preces positis et sua verba focis.Hunc morem Aeneas, pietatis idoneus auctor,Attulit in terras iuste Latine tuas.Ille patris genio sollennia dona ferebat,Hinc populi ritus edidicêre pios.Quem egregie illustrat Animadversionibus suis ad Arnobium adversus Gentes l. 7. Desid. Heraldus, vide quoque supra, Cena Feralis. Apud Graecos iidem ferme ritus; Ab exsequiis reduces aedes sunestas sulpure, se ipsos, per ignem saliendo, vel aliter lustrabant: aliquando cum calatho circumeundo aram, et in lustralem aquam titionem immittendo, teste Euripide in Hercule Fur. v. 923. Postea παράδειπνον seu Silicernium exhibebant, quod inibant Parentes coronati, ut Cicero ait in Vatin. In his autem epulis iam ab ipso Cecrope celebrabantur defuncti, siquidem laudanda fecissent. Quare iterum Cicer. apud quas (epulas) de mortui laude, cum quid veri erat, praedicatum. Nam mentiri nefas habebatur. Qui honos postea iis tantum est habitus, qui in bello essent interfecti, aut publice sepeliebantur; eaeque orationes habebantur in Ceramico extra urbem, ubi sepulti: idque ab its solis, qui ad eam rem publice erant constituti: Nec enim de mortui laude, nisi in publicis sepulturis, nec ab alio, nisi quis publice ad eam constitutus sit, dicitor: Lex fuit, memorata Ciceroni de LL. l. 2. Quam vis enim iam a Cecropis tempore, ut dictum, de mortui laude praedicaretur apud epulas, tamen laudatio haec non publica, sed privata tantum in circumpotatione erat: Dein vero, postquam adversus Persas pugnatum est, tulerunt post Romanos, Athenienses, ut pro contione tales laudarentur. Vide Thucydidem l. 2. et Cicer. loc. cit. Atque ad hanc orationem dicendam constituebatur lege is, cuius filius in bello reliquis longe fortius cecidisset: Τὸν πατέρα τοῦ ἄριςτα ἀποθανόντος εν πολέμῳ λέγειν τὸ ἐπιτάφιον. Alias liberi, aut heredes, mortuis Parentibus iusta faciebant, teste Demosthene κατὰ Τιμοκράτους et Isaeo περὶ τοῦ Κλεωνύμου κλήρου; in quibus, ne bove parentaretur, Lege prohibuit Solon: Μὴ εναγίζειν βοῦν. Fiebant autem hae, non solum ipsô elationis die, sed et ab illo nonô, unde Ἔννατα, item tricesimô, unde Τριακοντάδες (quô Mercurio Animarum Ductori sacrificabant) anniversariô item, unde Νεκύσια, et illô quô Natalem eius celebrabant, unde Γενέσια. Quorum omnium commune nomen erat, Νεμέσια, ordinario haberi solita mense Anthesterione, sicuti apud Romanos Parentalia, Februariô mense, in quibus parentabatur manibus mortuorum, cognatique Terrae, et Diis Infernalibus, Manibus item Parentum Maiorumque sacra faciebant. Et quidem defunctos non solum, cum terrae mandabantur, pro contione laudatos fuisse, sed eundem honorem in bello interfectis quotannis fuisse instauratum, patet ex saepius laudato Cicerone l. de Orat. Sed in populari oratione, quâ mos est Athenis laudari in contione eos, qui sint in proeliis interfecti, quae sic probata est, ut eam quotannis illô die recitari necesse sit. Vide quoque Platonem in Menedemo, et plura de his, apud Sam. Petitum Comm. in LL. Atticas l. 6. c. ult. Franc. Rossaeum Archaeol. Atticae l. 5. c. 24. ut et supra, in vocibus Commemoratio Defuncti, Funebres Ludi, Feris, Funus, Gladiatores, Exsequiae etc. At ab his iustis Inimiciarcebantur, quibus ista obire neutiquam concedebatur, Unde Electra ad Chrysothemin apud Sophoclem,Οὐδ᾿ ὅσιον ἐχθρᾶς ἀπὸ γυναικὸς ἰςτάναιΚτερίσμασα.Imo, apud eundem, etiam ad tumulum Aiacis propius accedere, Ulyssem prohibitum fuisse, legimus. Hinc ea fuit sepulchralis sanctitas, inquit Cicero, ut nec peregrinus quidem, ne forte sub hoc schemate inimicus lateret, iusta mortuo facere vel parentare potuerit. Tanta autem istiusmodi iustorum fuit necessitas, ut apud eosdem Athenienses, in Magistratuum δοκιμασιαίς, interrogarentur, an Parentibus iusta fecissent, nec ne, Xenoph. l. 2. quod si omissum esset, indignus habebatur talis, qui ad honores eveheretur. Videiterum Petitum loc. cit. etc. Ut de Roman. Parentalibus aliquid addam: Hôc die, apud Romanos, fiebat in plebem divisio diversarum specierum, ut vini, olei, aut pecuniae, cuius moris testes exstant plurimae Inscriptiones. Hadrianus Imperat. vero, quod rarum, et ante fortasse inauditum, aromatica donavit. Ael. Spartian. in Eoc. 19. Romae, postcoeteras immensissimas voluptates, in honorem socrus suae, aromatica Populo donavit. Vide Salmas. ad loc. etc. Verum haec Νεκύσια conviviaque Paganorum ad tumulos demortuorum, Christiani postmodum proscripserunt e fuis pomoeriis, Gaud. Brixiensis Tract. 4. Partes enim idololatriae sunt veneficia, praecantationes, suballigaturae, vanitates, auguria, sortes, observatio ominum. Parentalia, inquam, unde Idololatriae malum caput extulit erroris. Nam gulae suae causâ primum coeperunt homines prandia mortuis praeparare, quae ipsi comederent. etc. Quo spectant ista Tertulliani de Testim. Animae, Si quando extra portam cum obsoniis et matteis, tibi potius parentans ad busta recedis, aut a bustis dilutior redis. Idem vetatur in Capitul. Caroli M. l. 6. c. 194. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.